HYACINTHINUS Color

HYACINTHINUS Color
HYACINTHINUS Color
eximius olim habitus. Hinc Panthea marito offert, cum aurea casside et armillis, Χιτῶνα πορφυροῦν ποδήρη --- καὶ λόφον ὑακινθινοβαφῆ tunicam purpuream talarem --- et conum hyacinthini coloris, apud Xenoph. Cyrop. l. 6. Circa Cyrieiusdem sepulchrum, apud Pasargades, ἀναξυρίδες Μηδικαὶ καὶ ςτολαὶ ὑακινθινοβαφεῖς ἔκειντο κτλ. braccae Medicae et stolae hyacinthinae iacebant etc. Apud Pers. Sat. 1. v. 32.
Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena est,
i. e. tricliniaris vestis mollior et coloris exquisitissimi. Quod ad aetatis suae mulieres solito comtiores referens Hier. Ep. 10. ad Fur. Hic aliqua, inquit, curi circum humeros hyacinthina laena est etc. Sed qualis proprie fuerit, ambigunt eruditi. Cum rubro purpureo plerique eundem faciunt, aut illi simillimum, sive ab hyacintho flore aut ab hyacintho lapide nomen habeat. Certe Virg. de flore Ecl. 3. air, v. 63.
Munera sunt lauri et suave rubens hyacinthus.
Idem Georg. l. 4. v. 183.
Et pinguem tiliam et ferrugineos Hyacinthos.
h. e. purpureos aut subpurpureos; Nam ferrugo, color est vicinus purpurae subnigrae, Serv. Lapis quoque hyacinihus, vel violaceus describitur, scribitur, vel purpureus, sed dilutior. Plin. l. 37. c. 9. Quin rubinus noster ab Arabibus et Persis hodieque hyacinthus nominatur, quasi hyacinthini sit coloris: ut alia omittam. Tamen Caeuleum potius hoc nomine colorem indigitari, contendit Cl. Bochart. Namque et flori huius nominis caeruleum colorem tribuunt idonei Scriptores: Columella in Horto,
Nec non et niveos et caeruleos hyacinthos.
Quomodo Graeci quoque poetae κυανέους ὑακίνθους, ut observatum Salmas. in Solin. p. 997. Et lapis cognominis caeruleus ac caelo congener a multis describitur, Solino Martiano Capellae l. 1. Ambrosio in Apocal. c. 21. v. 20. Andr. Caesariensi, Hier. ad Demetriad. Ep. 7. Isid. Orig. l. 16. c. 9. Epiphan. de XII. gemmis, Aliis, apud quos hyacinthum et hyacinthinum colorem cum caelo et aere sexcentis locis videas conferri. Sic quia tabernaculi velum ex bysso, purpura, hyacintho et cocco fuit, Exodi c. 26. v. 31. in iis quatuor quaerunt Vetr. imaginem quatuor elementorum, terrae in bysso, quae ex terra; aquae in purpura, quae ex mari; aeris in hyacintho et ignis in cocco, propter coloris similitndinem, vide Ioseph. Antiqq. l. 3. c. 8. Origenem in Exod. Homil. 13. Theodoret. in Exod. Quaest. 6. Gregor. Nyss. l. de V. Mosis, Hier. in Ierem. c. 18. v. 9. et in Ezech. c. 16. v. 10. ut et c. 27. v. 24. etc. Diversus igitur a purpureo colore hyacinthinus fuit, non vero ab omni: Purpurae enim marinae duo sunt genera, quorum illud caeruleum, ex conchylii; hoc proprie purpureum fuit, ex purpurae proprie dictae sanie factum: qua de re vide pluribus agentem Bochart. praefat. Hieroz. Part. post. L. V. c. 11. et 12.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Paraguay — Para otros usos de este término, véase Paraguay (desambiguación). República del Paraguay Tetã Paraguái …   Wikipedia Español

  • jacintino — ► adjetivo literario Que es de color violeta. * * * jacintino, a (del lat. «hyacinthĭnus»; lit.) adj. *Morado. * * * jacintino, na. (Del lat. hyacinthĭnus). adj. violado. U. m. en leng. poét. * * * ► …   Enciclopedia Universal

  • Azul — Para otros usos de este término, véase Azul (desambiguación). Azul Coordenadas de color HTML 0000FF …   Wikipedia Español

  • Hyacinthine — Hy a*cin thine, a. [L. hyacinthinus, Gr. ?.] Belonging to the hyacinth; resembling the hyacinth; in color like the hyacinth. Milton. [1913 Webster] His curling locks like hyacinthine flowers. Cowper. [1913 Webster] The hyacinthine boy, for whom… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Velocidad de los animales — El Halcón peregrino (Falco peregrinus) alcanza en picado los 360 km/h. En la imagen, cautivo, utilizado en exhibiciones de rapaces y cetrería. La velocidad de los animales hace referencia a la ‘velocidad’ (del latín velocitas, ligereza o… …   Wikipedia Español

  • Anodorhynchus glaucus — Saltar a navegación, búsqueda ? Anodorhynchus glaucus Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • HYACINTHUS Flos — lugubres notas foliis praefert, et ex duplici fabula funus ostentat: altera, quae sanguine Aiacis florem asserit editum, cuius et nomen foliis inscriptum praefert, venis, quae per illum discurrunt, linearum ductu literas illas αἲ αἲ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”